- CAPILLOS ornandi ratio
- CAPILLOS ornandi rationon una semper fuit. Triplex olim maxime celebris, tangitur Clementi in Canonibus: Οὐκ ἔξ εςτί ςοι τρέφειν τὰς τρίκας τῆς κεφαλῆς, καὶ ποιεῖν εἰς ἓν, ὃ ἐςτὶ ςπατάλιον, ἢἀπόχυμα, ἢ μεμερισμένην τηρεῖν. Una nempe erat, cum crinis colligebatur et in unum sive nodum sive corymbium constringebatur, quod ςπατάλιον, item Corymbium et Batronatum, dixêre. Altera, cum capillus effusus, absque modo etligatura per humeros spargebatur; cui ornatui ἀπίχυμα nomen erat. Tertia, cum coma dividua ac discriminata servabatur, non implexa et inflexa, ut in spatalio; nec effusa, ut in apochymate. Sub quibus tribus generibus multi alii modi comprehensi, tam re, quam nominibus diaeersi, de quibus omnibus locus hîc dicendi non est. Simplicissimus autem ornandi modus tertius fnit, quem διάκριςιν vocavêre, capillis in duas partes per medium caput taeniâ divisis, qui longas facies maxime decere credebatur. Unde capitis discrimina puri Ovidius dixit, l. 3. Art. v. 137. ut purum caput sic simpliciter discriminatum ab alio mulierum ornatu morosiore distingueret, qui etiam diserimen acus admitrit. Quamvis et haec verba de capillo accipi possint tantum pexo et dentibus pectinis discriminato, de quo aliquid supra, ubi de Capillis promulsis. Atque ita Mulieres: Virgines vero et cirratae erant et crinem in vertice concumulatum ac colligatum gerebant, absque ulla διακρίσει, uti discimus ex Tertulliano, de Virgin. Vel. l. 3. Quod idem et in pueris cirratis. Unde Horat. Epod. Od. 11. v. 27.----- ---- aut puellae candidae,Aut teretis pueri, longam renodantis comam.Et quidem in genere cirtum hunc seu nodô collectum in vertice crinem, μαλλὸν Graeci seu ςκολλυν`; in specie vero in mulieribus κόρυμβον, in viris κρὼβυλον, in pueris ςκόρπιον, dixêre: sicut botrym et corymbum Latini, etc. Hinc apud Romanos in famulitio Matronarum, insignis fuit capillorum praefectura, cuius meminie Ovid. l. 2. Amor. El. 8. v. 1.Ponendis in mille modos praefecta capillis,Comere sed solas digna Cypassi Deas.Capillorum enim cura feminis praecipua. Vide Tertullian. de Hab. mul. et de cultu foem. non in structura tantum, sed et in colore et cincinnis. Et de structura quidem Manilins, l. 5.Illis cura sui vultus srontisque decoraeSemper erit, tortosque in flexum ponere crines,At nodis revocare, et rursus vertice densôFigere, et appositis caput emutare capillis.Ac Tertullian. l. c. ubi sutilium atque textilium capillamentorum: nunc su galeri modum, quasi vaginam capitis et operculum verticis, nunc in tervicem retro suggestum, etc. compositorum meminit. Sed pro galero, Pignorius galeam substituit: Nam vetus marmor, CALPURNIA. L. ET C. L. GALEAE ORNATRIX; etveteres nummi exhibent imagines Augustarunm, cpillitiô ad galeam propius, quam galerum, accedente, conspicuarum. Idem Tertullian. etiam viros hac in parte feminas imitatos, suos Capillaturae structores habuisse, meminit, etc. De colore idem de cultu foem. Video, inquit, quasdam et capillum crocô vertere. Vide quoque Propert. l. 2. Eleg. 18. A cincinnorum studio Cinerarii ministri dicti sunt: de quorum officio ae instrumentis, dicemus infra, ubi de Cincinnis; quemadmodum, de iis, quae struendis capillia praefectae erant, in voce Cosmeta, item Ornatrix. Ut de variis gentibus pauca addam: Phrygum et huiusmodi effeminatatum gentium proprium fuit, habere comasVibratas calido ferro murrhaque madentes,h. e. calamistrô intortas ac rotatas; vide supra quoque ubi de Capillis ad pectinem flexis, At Sicambri Germanique apud Martialem, ex ipsa coma, quam satis longam nutriebant, faciebant nodum. Unde de iis Tacit. Germ. c. 38. insigne, inquit, gentis obliquare crinem, nodoque substringere. Armenii, Saraceni et alii plerique, vittis ac taeniis capita religabant, hinc μιτροφόροι Graecis dicti: cuiusmodi taenias vittasque tortiles stropulos vocat Tertullian. d. l. Athcniensium crobyli proprii erant: cum cicadis. Scythae crines spargebant; Parthi Persaeque effundebant: Gothi Scythas, a quibus orti, imitabantur, unde capilli illorum Grani appellati, de qua voce vide infra: De auri vero scobe Capillis inspersâ, pinnico item, et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 759. et seqq. de ritu veterum Indiae Regum Capillos abluendi, magnâ festivitate et maximorum munerum missione, celebrato, cuiusmeminit Strabo, l. 15. aliquid apud Loccenium, Not. ad Curitum, l. 8. c. 9. et infra voce Ticta: de aliorum circa Capillos barbamque cura, Tiraquellum ad Alexandr. Neapol. Gemal. Dier. l. 5. c. 18. ut et hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.